Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 13: Versus 3

Principes.Dicit illos esse principes Apostolus, qui propter corrigendam vitam et prohibenda adversa creantur, Dei habentes imaginem, ut sub uno caeteri sint.Non sunt timore boni,etc. Si bonus est princeps, bene operantem non punit, sed diligit. Sin malus, non nocet bono, sed purgat eum. Malus ergo subditus debet timere, quia instituti sunt principes ut mala puniant.Habebis laudem ex illa.Si justa est, ipsa laudante; si iniqua, ipsa tibi laudis occasionem praebente.
(* Traductions européennes)